Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a
lapide Adiutorii in Azotum
tulerunt Philisthim arcam Dei et intulerunt eam in templum
Dagon et statuerunt eam iuxta Dagon
cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon
iacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et
restituerunt eum in loco suo
rursumque mane die alio consurgentes invenerunt Dagon
iacentem super faciem suam in terram coram arca Domini caput
autem Dagon et duae palmae manuum eius abscisae erant super
limen
porro Dagon truncus solus remanserat in loco suo propter
hanc causam non calcant sacerdotes Dagon et omnes qui
ingrediuntur templum eius super limen Dagon in Azoto usque in
hodiernum diem
adgravata autem est manus Domini super Azotios et demolitus
est eos et percussit in secretiori parte natium Azotum et fines
eius
videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non
maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius
super nos et super Dagon deum nostrum
et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad
se et dixerunt quid faciemus de arca Dei Israhel
responderuntque Getthei circumducatur arca Dei Israhel et
circumduxerunt arcam Dei Israhel
illis autem circumducentibus eam fiebat manus Dei per
singulas civitates interfectionis magnae nimis et percutiebat
viros uniuscuiusque urbis a parvo usque ad maiorem et
conputrescebant prominentes extales eorum
miserunt ergo arcam Dei in Accaron cumque venisset arca Dei
in Accaron exclamaverunt Accaronitae dicentes adduxerunt ad nos
arcam Dei Israhel ut interficiat nos et populum nostrum
miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas
Philisthinorum qui dixerunt dimittite arcam Dei Israhel et
revertatur in locum suum et non interficiat nos cum populo
nostro
fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima
valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant
percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat
ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum